monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 46, 4
Iamdudum te cupientem in verba prorumpere, ipsi litterarum apices sentiunt, et venientem contra charta intelligit quaestionem. Respondebis quippe, et dices, hoc olim fuisse, quando 'dilexit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob' : et fuerunt fundamenta eius in montibus sanctis: licet et haec possint altius interpretari. Postquam vero consurgentis Domini vox illa pertonuit: 'Relinquetur vobis domus vestra deserta' ; et flebiliter ruinam eius prophetavit, dicens: 'Ierusalem, Ierusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt: quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alis, et noluisti. Ecce dimittetur vobis domus vestra deserta' : et postquam velum templi scissum est, et circumdata ab exercitu Ierusalem, et Dominico cruore violata, tunc ab ea etiam Angelorum praesidia, et Christi gratiam recessisse. Denique etiam Iosephum, qui vernaculus scriptor est Iudaeorum, asserere, illo tempore quo crucifixus est Dominus, ex adytis Templi Virtutum coelestium erupisse voces, dicentium: Transmigremus ex his sedibus . Ex quibus et aliis apparere, ubi abundavit gratia, ibi superabundasse peccatum. Et postquam audierunt Apostoli: 'Euntes docete omnes gentes' : Et ipsi Apostoli dixerunt. 'Oportebat quidem vobis primum annuntiare verbum Dei: quoniam autem noluistis, ecce transimus ad gentes' ; tunc omne sacramentum Iudaeae, et antiquam Dei familiaritatem, per Apostolos in nationes fuisse translatam.